monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 21
Omnia, inquit, mandata Dei iustitia est; quia sunt mandata iustitiae, et ideo sine iustitia esse non possunt. Mandatum Dei est, ut diligas Deum tuum . Unde ait Paulus: Qui diligit proximum suum, legem implevit; scriptum est enim: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur . Si in ipso verbo instauratur omne mandatum, quod verbum iustitia est (quid enim tam iustum, quam ut diligas Deum tuum, et diligas fratrem tuum), utique omnia Dei mandata iustitia est. Sicut enim qui occidere potest fratrem, utique non diligit; qui adulterat fratris uxorem, utique non diligit fratrem; qui furatur, qui concupiscit alienum, utique non diligit eum quem fraudare desiderat: ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur eius iniuriis, a consortio charitatis alienus est.